monumenta.ch > Hieronymus > 8
Hieronymus, in Daniele, VII <<<     >>> IX

Caput VIII SHOW APPARATUS

1 Anno tertio regni Balthasar regis, visio apparuit mihi. Ego Daniel post id quod videram in principio. Post duos annos superioris revelationis, haec visio. Illa enim in primo anno Balthasar: haec in tertio cernitur. Unde infert: Post id quod videram in principio.
2 Vidi in visione mea, cum essem in Susis castro, quod est in Elam regione. Sive ut Symachus interpretatus est, civitate, a qua etiam regio nomen accepit, ut a Babylone, Babylonii, et ab Elam, Elamitae, pro qua Septuaginta Elimaidem regionem interpretati sunt. Susis autem metropolis est regionis Elamitarum, in qua Daniel secundum historiam Iosephi, turrim exstruxit excelsam, et quadro aedificatam marmore, tantaeque magnitudinis et pulchritudinis, ut usque in praesens videatur esse nova.
3 In eaque regum Persarum atque Medorum conduntur reliquiae, et custos sive aedituus, ac sacerdos eiudem loci Iudaeus est. Cum essem in Susis castro. Non quo castrum ipsa sit urbs, ut diximus, metropolis et potentissima, sed quo tanta firmitate aedificata, ut castrum esse videatur.
4 Vidi autem in visione me esse super portam Ulai. Pro quo Aquila transtulit, super Ubal Ulai: Theodotio, super Ubal; Symmachus, super paludem Ulai; Septuaginta, super portam Ulai. Sciendum est autem Ulai, nomen esse loci; sive portae, ut in Troia, σκαιὰ porta, et apud Romanos, Carmentalis dicitur: habentes singulae ex propriis causis origines nominum.
5 Et levavi oculos meos et vidi. Quamvis in somnis videantur, quae videntur in umbra, videlicet et imagine: tamen ne ipsa quidem videre possumus.
6 Et ecce aries unus stabat ante paludem (sive ante portam, quod Hebraice dicitur UBAL) habens cornua excelsa, et unum excelsius altero atque succrescens. Arietem, Darium vocat avunculum Cyri, qui post Astyagen patrem regnavit in Medis. Cornu autem unum excelsius altero atque succrescens, ipsum Cyrum significat, qui post Astyagen avum maternum cum avunculo Dario, quem Graeci κυαξαρεν vocant, Medis imperavit et Persis.
7 Postea vidi arietem cornibus ventilantem contra occidentem, et contra aquilonem, et contra meridiem, etc. Non ipsum arietem, Cyrum videlicet, vel Darium, sed eiusdem regni arietem, id est, Darium alterum, qui ultimus potentiae Persicae rex fuit, et quem superavit Alexander Philippi filius rex Macedonum.
8 Quod autem Darius iste rex potentissimus, et ditissimus fuerit, tam Graecae, quam Latinae, ac barbarae narrant historiae.
9 Et ego intelligebam. Ex superioribus enim visionibus, in quibus secundum regnum per arietem et hircum significatum est, etiam nunc intelligit, quod Medorum atque Persarum cernat imperium.
10 Ecce autem hircus caprarum veniebat ab occidente super faciem totius terrae, et non tangebat terram, etc. Ne quis me putet proprium sensum ponere, Gabrielis exponentis visionem prophetae, verba dicamus: Aries, inquit, quem vidisti habere duo cornua, rex Medorum est, atque Persarum. Darius videlicet Arsami filius, in quo Medorum et Persarum regnum destructum est.
11 Porro hircus caprarum, qui veniebat ab occidente, et propter nimiam velocitatem terram tangere non videbatur, Alexander est, rex Graecorum, qui, subversis Thebis, in Persas arma corripuit, et apud Granicum fluvium inito certamine, Darii duces superavit, et ad extremum ipsum percussit arietem, et duo eius confregit cornua, Medos, atque Persas: misitque eum sub pedibus suis, et utrumque cornu suo subiugavit imperio. Cornu autem grande, ipse est rex primus Alexander, quo tricesimo secundo aetatis suae anno mortuo in Babylone, surrexerunt pro eo quatuor duces eius, qui sibi imperium diviserunt.
12 Aegyptum enim Ptolomaeus Lagi filius tenuit: Macedonas Philippus, qui et Arideus frater Alexandri: Syriam, et Babylonem, et omnia regna Orientis, Seleucus Nicanor: Asiae regnavit Antigonus. Sed non, inquit, in fortitudine eius. Nullus enim magnitudini Alexandri potuit coaequari. Et post multa tempora Syriae rex impudens facie, et intelligens propositiones consurget Antiochus ἑπιφανὴς filius Seleuci, qui et Philopator appellatus est.
13 Qui cum obses fuisset Romae, et, nesciente senatu, per dolum cepisset imperium, contra Ptolomaeum Philometorem dimicavit, hoc est, contra Meridiem, et contra Aegyptios. Rursumque ad Orientem, et contra eos qui res novas in Perside moliebantur; ad extremum contra Iudaeos dimicans, capta Iudaea, ingressus est Ierosolymam; et in templo Dei simulacrum Iovis Olympii statuit: et usque ad fortitudinem coeli, id est, filios Israel, qui angelorum vallabantur auxilio, erexit magnificentiam suam, ita ut de sanctis plurimos idololatriae subiiceret; et velut stellas coeli conculcaret pedibus suis. Atque ita factum est, ut Meridiem, et Orientem, id est Aegyptum et Persidem suo teneret imperio.
14 Quodque ait: Usque ad principem fortitudinis magnificatus est, hoc significat, quod erectus sit contra Deum, et sanctos illius persecutus sit; et tulerit ἐνδελεχισμὸν, id est, iuge sacrificium, quod mane offerebatur, et vespere, et polluerit atque deiecerit locum sanctificationis eius. Et hoc non sua virtute, sed propter peccata populi. Atque ita factum est, ut veritas prosterneretur in terram, et, cultu idolorum florente, Dei religio conquiesceret.
15 Et audivi unum de sanctis loquentem: et dixit unus sanctus alteri nescio, cui loquenti. Pro altero nescio quo, quod Symmachus interpretatus est τινί ποτε, quem et nos secuti sumus, Aquila et Theodotio, et LXX φελμονὶ, ipsum verbum Hebraicum posuerunt.
16 Nomen ergo angeli tacens, generaliter unum quemlibet de angelis indicavit.
17 Usquequo visio et iuge sacrificium, et peccatum desolationis quae facta est, et sanctuarium, et fortitudo conculcabitur? Unus angelus interrogat alterum angelum usque ad quod tempus Dei iudicio sub Antiocho rege Syriae, templum futurum sit desolatum, et simulacrum Iovis staturum in templo Dei, iuxta id quod subiunxit, dicens: Et sanctuarium et fortitudo conculcabitur.
18 Et dixit ei: Usque ad vesperam et mane dies duo millia trecenti, et mundabitur sanctuarium. Legamus Machabaeorum libros, et Iosephi historiam, ibique scriptum reperiemus, centesimo quadragesimo tertio anno a Seleuco, qui primus regnavit in Syria post Alexandrum, ingressum Antiochum Ierosolymam, et universa vastasse, reversumque anno tertio, in templo posuisse statuam Iovis, et usque ad Iudam Machabaeum, id est, usque ad annum centesimum quadragesimum octavum, per annos vastitatis Ierusalem sex, contaminationis autem templi tres, duo millia trecentos dies, et tres menses esse completos; post quos templum purgatum est.
19 Quidam pro duobus millibus trecentis, duo millia ducentos legunt: ne sex anni, et tres menses superesse videantur. Hunc locum plerique nostrorum ad antichristum referunt, et quod sub Antiocho in typo factum est, sub illo in veritate dicunt esse complendum. Quod autem infert: Mundabitur sanctuarium, Iudae Machabaei significat tempora, qui de vico Modin fratribus ac propinquis secum annitentibus, et multis de populo Iudaeorum, Antiochi duces superat iuxta Emaus, quae nunc Nicopolis dicitur. Quod audiens Antiochus qui contra principem principum surrexerat, id est, Dominum dominantium, et regem regum in Elimaide, quae regio Persarum est, templum Dianae spoliare cupiens, quod habebat pretiosa donaria, et ibi quoque amisso exercitu, sine manibus contritus est, id est, tristitiae morbo periit.
20 Vespere autem et mane, successionem diei noctisque significat.
21 Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et quaererem intelligentiam. Videbat visionem per picturam, et imaginem, et illius intelligentiam nesciebat. Non ergo omnis qui videt intelligit: quomodo si Scripturam sanctam legamus oculis et corde non intelligamus.
22 Et ecce stetit in conspectu meo quasi species viri. Non enim viri sunt angeli, sed in specie videntur virorum. Sicut Abraham ad quercum Mambre tres visi sunt viri, qui utique viri non erant; e quibus unus adoratur ut Dominus. Unde et Salvator loquitur in Evangelio: Abraham vidit diem meum; vidit et laetatus est.
23 Et audivi vocem viri inter Ulai, et clamavit, et ait: Gabriel, fac intelligere istam visionem. Et venit et stetit iuxta ubi ego stabam. Cumque venisset, pavens corrui in faciem meam. Virum istum qui praecepit Gabrieli ut Danielem faceret intelligere visionem, Iudaei Michaelem autumant. Consequenter autem quia visio de praeliis erat, regumque certaminibus, immo regnorum successionibus, Gabriel, qui praepositus est praeliis huic officio mancipatur.
24 Gabriel enim in linguam nostram vertitur fortitudo, vel robustus Dei. Unde et eo tempore quo erat Dominus nasciturus, et indicturus bellum daemonibus, et triumphaturus de mundo, Gabriel venit ad Zachariam, et ad Mariam. Et postea in Psalmis legimus de Domino triumphante: Quis est iste rex gloriae? Dominus fortis et potens, Dominus fortis in praelio; ipse est rex gloriae. Ubicumque autem medicina, et sanatio necessaria est, Raphael mittitur, qui interpretatur curatio; vel medicina Dei : si cui tamen placet Tobiae librum recipere.
25 Porro ubi populo prospera promittuntur, et ἰλασμὸς, quod nos vel propitiationem, vel expiationem possumus dicere, necessaria est, Michael, dirigitur, qui interpretatur quis sicut Deus? hoc videlicet nominis interpretatione significante, quod in Deo sit medicina vera.
26 Et ait ad me: Intellige, fili hominis, quoniam in tempore finis complebitur visio, etc. Ezechiel, et Daniel, et Zacharias: quia saepe inter angelos esse se cernunt, ne eleventur in superbiam, et angelicae vel naturae, vel dignitatis se esse credant, admonentur fragilitatis suae, et filii hominum nuncupantur, ut homines se esse noverint.
27 Et tetigit me; et statuit me in gradu meo. Dixitque mihi, etc. Propheta qui pavore lapsus, quadrupes et pronus iacebat in terra: ad tactum angeli erigitur, ut possit absque formidine audire et intelligere quae dicuntur.
28 Tu ergo signa Visionem: quia post dies multos erit. Exposita Gabriel Angelus Visione, quam supra ut potuimus disseruimus, ponit in fine: Tu ergo signa Visionem: quia post dies multos erit. Ex verbo ostendens signaculi, obscura esse quae dicebantur, et non patere multorum auditui, nec posse ante intelligi, nisi rebus et operibus impleantur.
29 Et ego Daniel langui et aegrotavi per dies. Cumque surrexissem, faciebam opera regis. Hoc est illud, quod in Genesi de Abraham legimus: quod postquam Dominum audierit loquentem sibi, terram et cinerem esse se dixerit. Ergo Daniel ad visionis horrorem languisse, et aegrotasse se dicit: et cum surrexisset, fecisse opera quae sibi a rege fuerant imperata, reddens omnibus omnia, et Evangelicum illud sciens: Reddite quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo.
30 Et stupebam ad visionem, et non erat qui interpretaretur. Si non erat qui interpretaretur, quomodo supra interpretatus est angelus? Sed quod dicit, hoc est, reges audierat, et eorum nomina nesciebat: futura cognoverat, et quo tempore futura essent, dubius fluctuabat. Itaque quod solum facere poterat, stupebat ad visionem, et Dei scientiae cuncta relinquebat.



Hieronymus, in Daniele, VII <<<     >>> IX
monumenta.ch > Hieronymus > 8